Horace: Odes and Epodes

Produced by Stan Goodman, Thomas Berger and the Online
Distributed Proofreading Team.

HORACE

ODES AND EPODES

Edited by

Paul Shorey,

Professor in The University Of Chicago

Revised by

Paul Shorey and Gordon J. Laing

Professors in The University Of Chicago

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER PRIMUS.

I.

Maecenas atavis edite regibus,

O et praesidium et dulce decus meum,

Sunt quos curriculo pulverem Olympicum

Collegisse iuvat metaque fervidis

Evitata rotis palmaque nobilis 5

Terrarum dominos evehit ad deos;

Hunc, si mobilium turba Quiritium

Certat tergeminis tollere honoribus;

Illum, si proprio condidit horreo,

Quidquid de Libycis verritur areis. 10

Gaudentem patrios findere sarculo

Agros Attalicis condicionibus

Numquam dimoveas, ut trabe Cypria

Myrtoum pavidus nauta secet mare.

Luctantem Icariis fluctibus Africum 15

Mercator metuens otium et oppidi

Laudat rura sui; mox reficit ratis

Quassas, indocilis pauperiem pati.

Est qui nec veteris pocula Massici

Nec partem solido demere de die 20

Spernit, nunc viridi membra sub arbuto

Stratus nunc ad aquae lene caput sacrae.

Multos castra iuvant et lituo tubae

Pages: First | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | ... | Next → | Last | Single Page